[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Et tamen magis est natura humana corrupta per peccatum quantum ad appetitum boni, quam quantum ad cognitionem veri.ARTICULUS 3[38378] IŞ-IIae q.109 a.3 arg.1Ad tertium sic proceditur.Videtur quod homo non possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia.Diligere enim Deum super omnia est proprius et principalis caritatis actus.Sed caritatem homo non potest habere per seipsum, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ut dicitur Rom.V.Ergo homo ex solis naturalibus non potest Deum diligere super omnia.[38379] IŞ-IIae q.109 a.3 arg.2Praeterea, nulla natura potest supra seipsam.Sed diligere aliquid plus quam se, est tendere in aliquid supra seipsum.Ergo nulla natura creata potest Deum diligere supra seipsam sine auxilio gratiae.[38380] IŞ-IIae q.109 a.3 arg.3Praeterea, Deo, cum sit summum bonum, debetur summus amor, qui est ut super omnia diligatur.Sed ad summum amorem Deo impendendum, qui ei a nobis debetur, homo non sufficit sine gratia, alioquin frustra gratia adderetur.Ergo homo non potest sine gratia ex solis naturalibus diligere Deum super omnia.[38381] IŞ-IIae q.109 a.3 s.c.Sed contra, primus homo in solis naturalibus constitutus fuit, ut a quibusdam ponitur.In quo statu manifestum est quod aliqualiter Deum dilexit.Sed non dilexit Deum aequaliter sibi, vel minus se, quia secundum hoc peccasset.Ergo dilexit Deum supra se.Ergo homo ex solis naturalibus potest Deum diligere plus quam se, et super omnia.[38382] IŞ-IIae q.109 a.3 co.Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est in primo, in quo etiam circa naturalem dilectionem Angelorum diversae opiniones sunt positae; homo in statu naturae integrae poterat operari virtute suae naturae bonum quod est sibi connaturale, absque superadditione gratuiti doni, licet non absque auxilio Dei moventis.Diligere autem Deum super omnia est quiddam connaturale homini; et etiam cuilibet creaturae non solum rationali, sed irrationali et etiam inanimatae, secundum modum amoris qui unicuique creaturae competere potest.Cuius ratio est quia unicuique naturale est quod appetat et amet aliquid, secundum quod aptum natum est esse, sic enim agit unumquodque, prout aptum natum est, ut dicitur in II Physic.Manifestum est autem quod bonum partis est propter bonum totius.Unde etiam naturali appetitu vel amore unaquaeque res particularis amat bonum suum proprium propter bonum commune totius universi, quod est Deus.Unde et Dionysius dicit, in libro de Div.Nom., quod Deus convertit omnia ad amorem sui ipsius.Unde homo in statu naturae integrae dilectionem sui ipsius referebat ad amorem Dei sicut ad finem, et similiter dilectionem omnium aliarum rerum.Et ita Deum diligebat plus quam seipsum, et super omnia.Sed in statu naturae corruptae homo ab hoc deficit secundum appetitum voluntatis rationalis, quae propter corruptionem naturae sequitur bonum privatum, nisi sanetur per gratiam Dei.Et ideo dicendum est quod homo in statu naturae integrae non indigebat dono gratiae superadditae naturalibus bonis ad diligendum Deum naturaliter super omnia; licet indigeret auxilio Dei ad hoc eum moventis.Sed in statu naturae corruptae indiget homo etiam ad hoc auxilio gratiae naturam sanantis.[38383] IŞ-IIae q.109 a.3 ad 1Ad primum ergo dicendum quod caritas diligit Deum super omnia eminentius quam natura.Natura enim diligit Deum super omnia, prout est principium et finis naturalis boni, caritas autem secundum quod est obiectum beatitudinis, et secundum quod homo habet quandam societatem spiritualem cum Deo.Addit etiam caritas super dilectionem naturalem Dei promptitudinem quandam et delectationem, sicut et quilibet habitus virtutis addit supra actum bonum qui fit ex sola naturali ratione hominis virtutis habitum non habentis.[38384] IŞ-IIae q.109 a.3 ad 2Ad secundum dicendum quod, cum dicitur quod nulla natura potest supra seipsam, non est intelligendum quod non possit ferri in aliquod obiectum quod est supra se, manifestum est enim quod intellectus noster naturali cognitione potest aliqua cognoscere quae sunt supra seipsum, ut patet in naturali cognitione Dei.Sed intelligendum est quod natura non potest in actum excedentem proportionem suae virtutis.Talis autem actus non est diligere Deum super omnia, hoc enim est naturale cuilibet naturae creatae, ut dictum est.[38385] IŞ-IIae q.109 a.3 ad 3Ad tertium dicendum quod amor dicitur summus non solum quantum ad gradum dilectionis, sed etiam quantum ad rationem diligendi, et dilectionis modum.Et secundum hoc, supremus gradus dilectionis est quo caritas diligit Deum ut beatificantem, sicut dictum est.ARTICULUS 4[38386] IŞ-IIae q.109 a.4 arg.1Ad quartum sic proceditur.Videtur quod homo sine gratia per sua naturalia possit praecepta legis implere.Dicit enim apostolus, ad Rom.II, quod gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt.Sed illud quod naturaliter homo facit, potest per seipsum facere absque gratia.Ergo homo potest legis praecepta facere absque gratia.[38387] IŞ-IIae q.109 a.4 arg.2Praeterea, Hieronymus dicit, in expositione Catholicae fidei, illos esse maledicendos qui Deum praecepisse homini aliquid impossibile dicunt.Sed impossibile est homini quod per seipsum implere non potest.Ergo homo potest implere omnia praecepta legis per seipsum.[38388] IŞ-IIae q.109 a.4 arg.3Praeterea, inter omnia praecepta legis maximum est illud, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo; ut patet Matth.XXII.Sed hoc mandatum potest homo implere ex solis naturalibus, diligendo Deum super omnia, ut supra dictum est.Ergo omnia mandata legis potest homo implere sine gratia.[38389] IŞ-IIae q.109 a.4 s.c.Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de haeresibus, hoc pertinere ad haeresim Pelagianorum, ut credant sine gratia posse hominem facere omnia divina mandata.[38390] IŞ-IIae q.109 a.4 co.Respondeo dicendum quod implere mandata legis contingit dupliciter.Uno modo, quantum ad substantiam operum, prout scilicet homo operatur iusta et fortia, et alia virtutis opera.Et hoc modo homo in statu naturae integrae potuit omnia mandata legis implere, alioquin non potuisset in statu illo non peccare, cum nihil aliud sit peccare quam transgredi divina mandata.Sed in statu naturae corruptae non potest homo implere omnia mandata divina sine gratia sanante.Alio modo possunt impleri mandata legis non solum quantum ad substantiam operis, sed etiam quantum ad modum agendi, ut scilicet ex caritate fiant.Et sic neque in statu naturae integrae, neque in statu naturae corruptae, potest homo implere absque gratia legis mandata.Unde Augustinus, in libro de Corrept.et Grat [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • lunamigotliwa.htw.pl
  •